라틴어 문장 검색

sed, ut comperi, erubescebat iam etiam 1 tunc vir serius et formae dote placuisse, quippe cui merito ingenii suffecisset adamari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:2)
quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque 1 et 2 apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius, ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas 3 quae vix Maroni vix 4 aut Homero competenter accommodarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:3)
2 quicquid illud est, iam venite, hac deinceps condicione discessum impetraturi, ut aut vicissim redeatis aut serius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Salonio suo salutem 1:3)
non omnia sanguis proximus aut serie generis demissa propago alligat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus35)
Ite a me, seria uerba, precor.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 632)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:1)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
cavillari tribuni et populum exsolvere religione velle:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 224:2)
serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 148:5)
parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:2)
sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 172:1)
oravit etiam bona venia Quirites ne quis eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 479:2)
haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 472:1)
laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION