라틴어 문장 검색

quae postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit impius ensis, pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum decertare placet Tatiumque accedere regno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:10)
quid Peliae generum, quid Thesea, quique Pelasgum Iliacam tetigit de rate primus humum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1188)
neve hominum referam flexas ad mitius iras, Iunonis gener est qui prius hostis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 513)
contigit ecce hominum generi gentique togatae dux sapiens, felix nostrae res publica Romae iustitia regnante viget.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권32)
"te lacrimis labefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas, flore 1 quod occidis in tenero, proxima dotibus et thalamis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.29)
Tibi generum firmum et filiae invenias virum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 361)
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 224)
Generum placere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 859)
Immo et gener et affines placent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1174)
Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 145)
illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:16)
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:13)
Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:6)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION