라틴어 문장 검색

servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장5)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:5)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:3)
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 3:1)
Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:4)
Perrumpet omne servitium contemptor levium deorum, qui vultus Acherontis atri, qui Styga tristem non tristis videt audetque vitae ponere finem.
(세네카, 아가멤논 11:6)
an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:4)
non ambitioni, non inertiae ueniam peto;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 14:2)
Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:10)
alius vino madet, alius inertia torpet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:5)
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 80:1)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION