라틴어 문장 검색

Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:1)
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:4)
Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, argumenti sententiam conclusisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
> Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 115:4)
Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 118:1)
Quare suscipienda quidem bella sunt ob earn causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:1)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:5)
est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:4)
Atque haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:5)
L. Mummius, numquid copiosior, cum copiosissimam urbem funditus sustulisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:10)
qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:4)
quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse voluit expertem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:4)
si Massilienses, nostri clientes, per delectos et principes cives summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam servitutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:3)
Qui autem aequa potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION