라틴어 문장 검색

et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 447:1)
ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 447:2)
consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 449:1)
- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 455:1)
summotis deinde a templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset - mortuus enim post captam Claudius consul erat - ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 461:1)
dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 487:1)
secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:2)
alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent, circa portas caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 571:1)
quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 574:1)
neminem Siculum non esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 59:3)
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 129:1)
simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium, ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 521:2)
Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere militiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 6:2)
ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION