라틴어 문장 검색

Itaque ipsius comitis vix tentoria ponebantur, cum Solymanus circa horam tertiam ab altitudine montium descendebat, et omnis comitatus ejus, ut arena maris per diversas semitas factis aciebus exundans, omnes viri fortissimi, et bello cautissimi, loricis et galeis et clypeis aureis valde armati, signaque plurima mirae pulchritudinis in manibus praeferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:1)
Occisorum vero et vulneratorum capita Christiani amputantes, secum in signum victoriae deferenda in sellarum suarum corrigiis ad tentoria sua detulerunt, et ad societatem, partim in tabernaculis relictam circa urbem ad prohibendum exitum inclusorum, cum gaudio reversi [0427B] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:16)
[0435B] Tankradus viriliter in gladio defensus, vix vivens evasit, sed signum decoris, quod in hasta praetulerat, ibidem cum fratre reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:7)
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina jussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, [0436A] sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:1)
cujus splendor in clypeos aureos et vestes ferreas refulsit, signa et vexilla, gemmis et ostro fulgida erecta et hastis infixa, coruscabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:4)
Hos denique Turci ex improviso ut persenserunt ad auxilium sociorum omni velocitate [0436B] et belli instantia animatos esse tam robusta manu, et in armis et veste ferrea, et in signis luciferis ad bella erectis, fugam arripiunt, et timore concussi, a caede horrenda declinant, alii per devia, alii per semitas notas diffugium facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:6)
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
Sed utrinque Christianitatis signis recognitis, et visis amicis compatriotis, prae gaudio in lacrymas defluunt, quod sic Dei gratia a poenis et periculis nunc liberati sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:13)
Crastina vero luce exorta, Baldewinus exsurgens suique sequaces atque ad urbis moenia tendentes, signum Tankradi, quod erat notissimum, in eminentiore turris arce, ex consensu et foedere percusso Turcorum, positum contemplantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:1)
Baldewini vero signum in ejusdem turris apice promotum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:10)
Tankradus viso signo Baldewini promoto, suo vero remoto, licet tristis, patienter tulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:1)
Baldewinus sine mora, Baldewinus quoque de [0447A] Burg, aequivocus eus, et Giselbertas de Claromonte, omnisque illius comitatus, agnito tam repentino assultu et impetu Tankradi, ferro induuntur, signa erigunt, sociisque virili voce admonitis, obviam Tankrado in multa vociferatione turbarum et cornuum raptim exhibentur, utrinque praelia graviter committentes et gravi vulnere corruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:1)
Urbi itaque et ejus moenibus appropinquantes in signis erectis cujusque colore pulcherrimis, in galeis aeneis auro lucidissimis, totam regionem fama adventus sui concusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:3)
- Relicta Romania, praeelectos sequentes signiferos ad pontem usque fluvii Farfar perveniunt, ubi a Turcis bellicose excepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 65:3)
[0457C] Hujus inter millia Rotgerus de Barnevilla, Everhardus de Poisat, milites in omni negotio militari laudabiles, signa praeferentes, equitatum regebant, quousque ad ipsum pontem praenotatum sine dilatione constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION