라틴어 문장 검색

nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:8)
illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:3)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 1:1)
sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 3:3)
ac duo breviter prima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:1)
atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breviterque descripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 1:1)
et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et conlocando - , ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 1:1)
rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:7)
Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:6)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:9)
et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION