라틴어 문장 검색

Quin etiam in noctibus sincerius cogitamus, et tunc melius quae movent, corde meditamur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:7)
si perseveraturi in eis, stulte;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:3)
Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:21)
ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:13)
Quod stultis quidem videtur opprobrium:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:11)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
et ideo stultus in his habet omne periculum sui.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:7)
Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:11)
non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:8)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 2:2)
Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 14:2)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 48:1)
Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION