라틴어 문장 검색

Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
레위인들과 온 유다 사람들은 여호야다 사제가 명령한 대로 다 하였다. 여호야다 사제가 근무조들을 해산시키지 않았기 때문에, 그들은 저마다 안식일 당번인 부하들뿐만 아니라 안식일 비번인 부하들까지 데려왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 23장8)
Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:10)
Ipse autem omnia responsa illorum patienter accipiens, de rebus et armis aliquibus discussis, sed excusatis, obticuit singulis singula reddens beneficia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:4)
Quod autem, quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est, ut singulorum singulas, non unam amborum epistulam sumeres.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:2)
equitum milia erant VI, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장5)
His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장3)
At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장25)
At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:1)
Accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:1)
Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 2:1)
et singula singulis reddit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 125)
et singulis singuli lucumones imperabant, quos tota in Tuscia duodecim fuisse manifestum est, ex quibus unus omnibus praeerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2022)
unde perite utrumque tetigit dicens 'versis discedat fronti- bus', singula singulis complectens sermonibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 246)
quae quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas addiderunt, - his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum in animo atque in virtute posuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 39:2)
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION