라틴어 문장 검색

Verum (ut paulo ante notavimus) rex talem societatem cum fortuna inierat ut nemo distinguere possit quae actiones fortunae, quae autem regis industriae, deberentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:13)
Illud fuit ut in societatem consiliorum suorum Edwardum Plantagenistam comitem Warwici, tum in turre detentum, pertraheret, quem taedium diuturnae incarcerationis et recurrentes subinde metus mortis ita emolliverant ut ad quamlibet impressionem de libertate sua recuperanda recipiendam aptus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:4)
Populus certe, quibus hoc natura inditum est ad conservandas monarchias ut principes suos excusent, licet saepenumero minus iuste in consiliarios eorum et ministros culpam reiiciant, hoc ipsum Mortono cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:17)
Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad invicem, quae idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:1)
cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
ut cum infundunt oleum super vinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conservat illaesa ab aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:7)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:2)
Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:16)
Verum conservet et colat amicitiam eorum cum quibus familiaritatem contraxit (iis dico qui sunt ex dignioribus) per literas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:51)
Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:3)
Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:7)
Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:9)
Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:4)
Verissimum enim est opsimathes istos novam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION