라틴어 문장 검색

ita sermo gravis, et quidem senilis plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:16)
Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:2)
Hoc solet verbo Domini declarare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:11)
Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:5)
Altior autem et interior significatio demonstrat justum virum, amatoremque sapientiae, tamquam arborem fructuosam, internecatis quae escam ejus solebant arrodere, comam obumbrare, coarctare processus ramorum, velut exsortem irrationabilium passionum solum remansisse cum suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:5)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)
etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:2)
Hic enim arcus qui iris dicitur, per diem videri solet, nocte non apparet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:9)
sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:10)
Et haec confidenter agebat in urbe, ubi pernoctantium claritudo dierum solet imitari fulgorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:2)
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 19:1)
Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, (ut solent,) avia montium petiere celsorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 20:2)
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 2:1)
Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate , exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 9:1)
Hocque solo contumaciter dicto, subiratus abscessit, nec in conspectum eius postea venit, saepius arcessitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION