라틴어 문장 검색

Inter haec nuntia, Boemundus, totius vitae et salutis diffisus, particulam capillorum capitis sui, signum captivitatis suae et doloris, clam per Syrum cuempiam Baldewino misit, omnibus hoc Turcis ignorantibus, quatenus sine dilatione sibi subveniens, a manibus Turcorum eum eriperet, priusquam ad ignotas et barbaras nationes illorum perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:1)
Vos in comessationibus, nos in tribulationibus die ac nocte pro confratrum nostrorum salute et periculis versamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:2)
sciebat enim eos multum de vita et salute ejus desperare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:3)
cives vero urbem nisi cum salute exire metuerent, non sine interitu et periculo Christianorum eam posse expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:11)
Tandem ab hac contradictione a rege et domino patriarcha correcti et placati, assensum in universis praebuerunt quae illis ad salutem Christianorum potiora videbantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:14)
[0643C] Amici vero mei et cognati tam qui sunt Antiochiae quam qui Rohas, et qui habitant Jerusalem, et universis locis, sub ejusdem tibi vinculo fidei sociabuntur, semper de honore tuo et salute consulentes et agentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:10)
Libenter per omnia tuis parere mandatis de redemptione Baldewini, amici et consocii nostri, decrevimus, et haec sollicitudo nostra semper fuit et est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:5)
et regem de redemptione civitatis et salute sua sollicitabant, ampliora nunc et nunc dona offerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:5)
Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:1)
ideoque huic concedimus vitam cum salute membrorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:5)
Interea in urbe Accaron gravis luctus et desolatio erat inter viros et mulieres, eo quod de vita et salute regis universa eos latebant adhuc, et multos suorum cecidisse, ac omnem apparatum navium castrorumque in flammas redactum audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:1)
Si aurum et argentum vel aliqua pretiosa pro salute et redemptione [0676C] Gervasii quaereretis, supra centum millia byzantiorum a nobis assequi procul dubio possetis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:5)
Sed civitates quod requiritis, si fratrem meum uterinum totamque parentelam, et cunctos primores Christianae plebis in vinculis vestris teneretis, nunquam has pro aliqua salute vitae illorum redderemus, nedum pro solo homine:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:6)
Et illico praeceptum est in omni hac regione, ne aliquis esset, qui Bertranno aut suis vitae necessaria vendero praesumeret, si membrorum salutem diligeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:2)
Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION