라틴어 문장 검색

sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장3)
eius os lapsis repente saxis obruit quosdam ministros:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장3)
Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
at Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno simulacrum vindemiae per domum celebrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장4)
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
simul soluta alvus subvenisse videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장2)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
ventitabatque illuc Nero quo solutius urbem extra lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장5)
ergo navem posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장10)
nam antea vacuum id solutumque poena fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장3)
et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장4)
tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장6)
ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장4)
rursusque Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam "fractum atque elumbem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:2)
nam quo modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION