라틴어 문장 검색

si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:12)
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:5)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:1)
Iamdudum, Disarius inquit, haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:1)
Sic, quum, compage soluta, Saecula tot mundi suprema coegerit hora, Anticum repetent iterum chaos omnia;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:26)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)
Sic funere primo Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum Conclamata iacent, nec mater crine soluto Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:12)
Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est Tertia iam soboles, alios fecunda penates Impletura datur, geminas ex sanguine matris Permixtura domos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:4)
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto, Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:28)
Licet ille solutum Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:20)
vox fauces nulla solutas Prosequitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:65)
hanc omni puppes statione solutae Circumeunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:29)
terraque soluta, Quantus Bistonio torquetur turbine, pulvis Aera nube sua texit, traxitque tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:31)
Iam turba soluto Arma petit coetu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION