라틴어 문장 검색

Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:4)
"seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:3)
Mulieres candido splendentes amicimine, vario lae- tantes gestamine, verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:2)
Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:5)
Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:1)
optime vir, cuius soror est et amica Minerva,
(ARCHIPOETA, VI35)
Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:3)
Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:2)
magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:3)
magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:5)
Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:6)
Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:3)
sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:12)
Set et eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION