라틴어 문장 검색

Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:1)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:2)
Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 25:1)
Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 7:1)
Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 3:1)
Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:2)
Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 3:2)
nam saepe videmus illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:2)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
— Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:3)
Infelix puer atque impar congressus Achilli, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 3:2)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 17:1)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION