라틴어 문장 검색

vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:1)
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:1)
Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 12:9)
in arce Athenis statio mea nunc placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 8:7)
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:1)
ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:4)
tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:10)
quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:9)
tantum enim afuit ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:5)
quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum ἀφελῶσ mecum in sermone ita posuisse :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:1)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
Indicat hic ascensus conatum recedendi ab axe motus, & per talem conatum & innotescit & mensuratur motus aquae circularis verus & absolutus, motuiq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:9)
Postea vero ut aquae motus relativus decrevit, ascensus ejus ad latera vasis indicabat conatum recedendi ab axe, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:13)
sin planis obliquis aliisve admotis obstaculis impedita ascendunt vel descendunt oblique, aequipollent quae sunt ut ascensus & descensus quatenus facti secundum perpendiculum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:5)
Similiter in Trochlea seu Polyspasto vis manus funem directe trahentis, quae sit ad pondus vel directe vel oblique ascendens ut velocitas ascensus perpendicularis ad velocitatem manus funem trahentis, sustinebit pondus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION