라틴어 문장 검색

nec stellae ex equuntur nisi per ministerium, sicut et ipse deus deorum dicit, quod ipse horum sementem facit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:2)
Anima ergo nostra sicut aquila alta petat, supra nubes volet, renovatis splendescat exuviis, coelo volatus inferat, ubi laqueos incidere non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:20)
Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:16)
Daniel justos sicut solem et stellas fulgere in coelo, revelante sibi Spiritu sancto, declaravit (Dan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:14)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:5)
Transiet vita nostra tamquam vestigia nubis, et tamquam nebula dissipabitur (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:42)
oratio enim humiliantis se nubes penetrabit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:4)
Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:11)
Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:6)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 1:3)
Arcum meum ponam in nube, et erit signum testamenti aeterni inter me et inter terram:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:2)
Arcum meum ponam in nube, non sagittam ponam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:6)
Et ideo Dominus in nube arcum magis quam sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION