라틴어 문장 검색

coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 513:1)
excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 536:1)
temptatum ab L. Decio tribuno plebis, ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 538:1)
auxit iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti - dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse - malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 543:1)
ager Ardeatibus populi iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha5)
Fidenae in potestatem redactae eoque coloni missi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha14)
colonos nostros ibi interfecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 45:4)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 127:2)
Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Velitris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 140:1)
apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni adscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 320:1)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 103:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION