라틴어 문장 검색

ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 51:2)
quippe a Volscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 327:1)
accessit ad cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 155:1)
dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 238:1)
complete eadem strage campos qua montes replestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:4)
illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 365:2)
et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 492:1)
postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:2)
trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 157:1)
Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 168:1)
ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipontum Apulorum, Consentiamque Bruttiorum ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset, haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem agri hostilis faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 341:1)
per arma, per viros late stragem dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:2)
ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 559:2)
iam strage hominum armorumque insignium campi repleri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:2)
eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 645:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION