라틴어 문장 검색

amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:4)
Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " - , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 141:3)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
Alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 123:2)
Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 93:1)
Tulit hoc ille leniter et sapienter :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:3)
Et intellexit Rex quod sapienter fecisset | mulier, dum fugam inruiit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:14)
quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:3)
ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti strenui, severi misericordis quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque non minora bonae conscientiae culmina levet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:5)
1 nam quamlibet ruri positi strenuos impleatis agricolas, tum vere propriam terram fecundabitis, si ecclesiam, quam plurimum colitis, plus colatis, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Salonio suo salutem 1:4)
de cetero, libertos tuos causis quas iniunxeras expeditis reverti puto, quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuvari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:1)
sed si epistulam spernis evocatoriam, credo, vel versibus non reluctaberis impulsoribus blandis et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis executoribus, quorum in te castra post biduum commovebuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 4:2)
Ad tristem partem strenua est suspicio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 07)
Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.4)
Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION