라틴어 문장 검색

primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:1)
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 422:1)
sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:3)
quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 636:1)
Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 848)
Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2163)
hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장33)
Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:11)
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:8)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION