라틴어 문장 검색

quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
nec vobis fortis monitor, mihi cautior uni:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:108)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
ast illi duplices in nodum colligit ulnas cautior in sexu debiliore labor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam10)
versiculos, fateor, non cauta voce notavi, heu miser!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem3)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:145)
te propter et Alpes invadi faciles cauto nec profuit hosti munitis haesisse locis:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:32)
sermonum gratia mecum, mecum somnus erat cautique per atria ludi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:124)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)

SEARCH

MENU NAVIGATION