라틴어 문장 검색

quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:2)
Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:2)
CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 8:5)
Deinde et illam subiunxit quaestionem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 9:12)
Deinde illud utique mihi determinari volo :
(세네카, 행복론, Liber V 107:6)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)
eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:3)
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 2:1)
Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:4)
Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 1:1)
Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:17)
Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curauit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:1)
Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:10)
Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION