라틴어 문장 검색

His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:1)
Error tamen omnis in motu Saturni circa Solem, à tanta in Jovem gravitate oriundus, evitari fere potest constituendo umbilicum Orbis Saturni in communi centro gravitatis Jovis & Solis (per Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:4)
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter?
(페르시우스, 풍자, satire 229)
quaeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim, illa prius creta, mox haec carbone notasti?
(페르시우스, 풍자, satire 550)
Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:6)
Sed Honoratum cognitioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus est absente Prisco.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:1)
rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:3)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
hanc gradata buxus operit et subtrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:4)
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem paucula cenato sibi debita savia Tiro tempore nocturno subtraxerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:2)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 2:2)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
Utque per alternos unda labente recursus Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:1)
Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non evitata sinistro, inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION