라틴어 문장 검색

probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 21:13)
Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:3)
In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.18)
date tura flammis, Nate, manantes prius manus cruenta caede et hostili expia.
(세네카, Hercules Furens 13:11)
fratrem, Meleagre, matris impius m actas morerisque dextra matris iratae, meruere cuncti morte quod crimen tener expiavit Herculi magno puer inrepertus, raptus, heu, tutas puer inter undas, ite nunc, fortes, perarate pontum fonte timendo.
(세네카, 메데아 10:29)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
Iram expiabit prima quae meruit meam.
(세네카, 옥타비아 13:12)
Caedem expiari regiam exilio deus, et interemptum Laium ulcisci iubet:
(세네카, 오이디푸스 3:12)
Nunc expietur numinum imperio scelus.
(세네카, 오이디푸스 3:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION