라틴어 문장 검색

Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:1)
scindit et altrici, quae luctus causa, roganti "nulla est Alcyone, nulla est!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:7)
Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret et quaecumque putat fugientem posse morari verba refert;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 80:1)
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis (Insula nomen habet), laterumque a parte duorum porrigit aequales media tellure lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:3)
altera namque parat Symplegadas ire per artas, scindere Bistonias altera puppis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1017)
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 325)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
consilio, commune sacrum cum fiat in ara fratribus, alterna qui periere manu, ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, scinditur in partes atra favilla duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 518)
caligo terrae scinditur percussa solis spiculo, rebusque iam color redit vultu nitentis sideris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus2)
cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
pendent mobilibus lumina funibus, quae suffixa micant per laquearia, et de languidulis fota natatibus lucem perspicuo flamma iacit vitro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae40)
hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias27)
"me nemo creavit, ut scindi valeam cunctorum conditor unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 280)
ilignis melius saturatur glandibus alvus, primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2100)
apparet scissum fractis foribus monumentum, unde putrescentis redierunt membra sepulti.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Lazarus suscitatus a mortuis2)

SEARCH

MENU NAVIGATION