라틴어 문장 검색

tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 39 4:4)
ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem dabo operam, quoad exercitus hoc summittatis parique felicitate rem p. hic vindicetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 7:1)
neque enim decet aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera liber est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:3)
hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 2:2)
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:6)
Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:2)
summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:1)
Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 3:2)
hanc ego iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:1)
Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:2)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:5)
Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:26)
Huic comes it submissa Fides et crine soluto Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION