라틴어 문장 검색

"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
"at bona posteritas puppem formavit in aere, hospitis adventum testificata dei."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권137)
O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:11)
Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:1)
corpus putat esse, quod unda est adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:6)
unde recurvis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:17)
Inferior virtute meas divertor ad artes, elaborque viro longum formatus in anguem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:1)
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 18:3)
“Priusquam te formarem in utero, novi te” (Ier 1,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:12)
Sicut diversa orbis elementa – physica, chimica et biologica – alia aliis sociantur, ita species viventes rete quoddam formant quod numquam penitus agnoscimus et intellegimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:5)
Haec constans inquisitio sinere debet agnoscere etiam quomodo diversae creaturae inter se nexus habeant, illas unitates maiores formantes quae hodie “oecosystemata” appellantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:2)
“Exigentiae huius operis tam immensae erunt ut vis individuorum inceptorum atque cooperatio singulorum, modo individuali formatorum, non valeant eis satisfacere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:4)
nam mera maiestas est infinita, nec intrat obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 310)
latet os Patris illud unde Deus qui visibilem se praestitit olim, tale aliquid formans in sese quale secuta est passio, quae corpus sibi vindicat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 330)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권48)

SEARCH

MENU NAVIGATION