라틴어 문장 검색

nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 29:5)
At vere paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 35:1)
Denique aliquid densiori cibo, quum hic accedit, necessarium est demi.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 39:1)
quoniam in iis quae superant, est quod morbus demat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:2)
Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:1)
Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:3)
emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 2:5)
quum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 4:2)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
Sive autem primo, sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere, et coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest, sincerum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 19:1)
eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, et sublatis iis, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:5)
Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:1)
et leviora indicia fuerint, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adjuvat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:5)
Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION