라틴어 문장 검색

] INTEREA superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV.2)
Quod ita soluit, ut hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superueniens aderat, utendam pro Domino offerret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].3)
et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:6)
eo maxime uictus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:7)
ERAT in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].2)
Crescebat morbus paulatim, et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].5)
Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:18)
Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:7)
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 329:2)
ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:1)
simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:1)
Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:3)
famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:2)
consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 358:1)
et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION