라틴어 문장 검색

qui cum in castra non admitterentur Achaei Atheniensesque supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:2)
tandem signa legionum supervenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 321:2)
in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 334:1)
et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:2)
huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 477:2)
consultanti quidnam agendum de Larisa esset, supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 121:2)
quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti quae gesta essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 260:2)
ita datis qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 346:1)
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam maria hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 120:1)
huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 368:1)
supervenit et alterum cum L. Manlio agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:1)
dimicantibus iis legio quinta supervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 364:1)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
non sustinuere impetum necopinatum hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:3)
Romae magna ex necopinato laetitia fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION