라틴어 문장 검색

unico gaudens mulier marito prodeat iustis operata sacris et soror clari ducis et decorae supplice vitta virginum matres iuvenumque nuper sospitum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 142)
nam tibi quo die portus Alexandrea supplex et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus laudemque et optatum peractis imperiis decus adrogavit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 145)
multa fero, ut placem genus irritabile vatum, cum scribo et supplex populi suffragia capto;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 260)
"Iam iam efficaci do manus scientiae, supplex et oro regna per Proserpinae, per et Dianae non movenda numina, per atque libros carminum valentium refixa caelo devocare sidera, Canidia:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 171)
inde est enim, tendit ad genua vestra supplices manus, et haeret liberorum miser, et revocat ecce me, etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:3)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:2)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장8)
Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장2)
Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장4)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:4)
Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:1)
tua te colimus turba Mycenae, tu sollicitum supplexque tui numinis Argos sola tueris, tu bella manu pacemque regis;
(세네카, 아가멤논 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION