라틴어 문장 검색

ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:2)
sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:2)
ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:5)
Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:1)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
' progrediere rursus quoad videbitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 125:9)
sed negas te usque ad obscura progredi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:7)
non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum sine ulla latitudine ** carentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:6)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
In quo tamen longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:4)
quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장8)
ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:4)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:9)
sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION