라틴어 문장 검색

Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장2)
" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
(불가타 성경, 아모스서, 9장11)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae;
(불가타 성경, 미카서, 1장3)
Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
(불가타 성경, 미카서, 5장5)
Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum.
(불가타 성경, 미카서, 6장15)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(불가타 성경, 미카서, 7장19)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장6)
In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장12)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.
(불가타 성경, 하까이서, 1장14)
Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장13)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION