라틴어 문장 검색

Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:1)
Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.
(세네카, De Providentia, book 1 34:2)
Non continui bilem et exclamaui:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 16:5)
Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.33)
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, nam inter omnis Luna quam sequitur magas stris relictis, inlitas vestes dabis hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos invisa thalamos tulerit et coniunx levis aliam parenti dederit altisono nurum.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:36)
Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:4)
quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:14)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
ipse post terrae pelagique pacem, post feri Ditis patefacta regna, vivus ardenti recubans in Oeta praebuit saevis sua membra flammis, tabe consumptus gemini cruoris munere nuptae.
(세네카, 메데아 10:27)
exposita rostris capita caesorum patres videre maesti, flere nec licuit suos, non gemere dira tabe polluto foro, stillante sanie per putres vultus gravi.
(세네카, 옥타비아 8:8)
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor, comitatus illo dignus, excedent simul;
(세네카, 오이디푸스 7:55)
rescissa multo sanguine ac tabe inriga,
(세네카, Phoenissae 167:1)
"tantumque modum servabat ut illum narraret rumor iam rebus parcere nati, Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx augeri famam pueri, suffusaque bili coxerat internum per barbara corda venenum, ilicet explorat caelum totamque volutis percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens secretum rapuisse deo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 60)
"Narbonem tabe solutum ambierat (tu parvus eras);"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 202)
timet timeri, denique oblectatur commotione superati et tum demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis ahena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION