라틴어 문장 검색

Neque enim mediocriter me ad nova opera tu lector hortaris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:2)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 1:1)
Potes enim colligere quanto opere cupiam, quod non rogarem absens si mediocriter cuperem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 3:2)
Hic quoque non mediocriter haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc cum vincerent non debebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 118 3:1)
Me legat in sponsi facie non frigida virgo, Et rudis ignoto tactus amore puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 14)
Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit Tithonosque annis fortior esse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 724)
membra reformidant mollem quoque saucia tactum, vanaque sollicitis incutit umbra metum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 77)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:5)
Ipsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:3)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)
Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 20:1)
Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION