라틴어 문장 검색

quia diversitas hoc in unum concurrit, ut corporis unitas expleatur, sicut et ea quibus mundus constat, cum sint diversa non solum officiis, sed et naturis, ad unius tamen mundi proficiunt perfectionem, eKצg omnibus his nascitur temperies quaedam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:22)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:2)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Desunt ei quippe caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi videlicet ostendit quare ei oculi, aut nares, aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuissent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:6)
Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:9)
His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et, iisdem absentibus inanimata, licet ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus, et in his in quibus vacat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:13)
Mens quippe Patris Filius dicitur, secundum quod sapientia ipsius vel ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:13)
Creari tamen sive nasci seu fieri pro esse aliquo philosophi nonnunquam ponunt, ut supra meminimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:54)
) Divinae quippe bonitatis gratia sic omnia replet, ut nihil penitus ab operationis suae administratione vacet, quae sicut solem visibus nostris oriri facit seu occidere, sic et caetera quaeque disponit optime.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:6)
Vivere quippe in Deo cuncta dicuntur, ut supra meminimus, secundum hoc quod in ipso nulla sunt mortua, hoc est inutilia, sed omnia utiliter, aut convenienter facta seu ordinata, unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:1)
quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:6)
Unde septuaginta Interpretes cum ei legem transferrent, arcanum divinae generationis prudenti, ut videri dicunt, consilio penitus tacuerunt, ne si id quoque apud Hebraeos praedicari audiret, duplicem divinitatem esse deprehenderet, quod antea tantum unius Dei cultor exstiterat, ne propter Platonicum dogma ab unitate deitatis deviaverat, licet ibi plures distingui personas audierit, unius tamen deitatis singularitate servata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:21)
Oportebat quippe ut summae sophiae, quae Christus est, verbum videlicet et sapientia Dei Patris, summus philosophus ejusque sequaces plurimum attestarentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:6)
Platonem quippe Atheniensem fuisse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION