라틴어 문장 검색

Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:7)
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:1)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:1)
quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:2)
Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:3)
Vbi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:6)
Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:2)
Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:1)
Haec iuxta telum transuersa demittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:2)
deinde ubi ad imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:3)
Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:4)
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:1)
Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:4)
et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION