라틴어 문장 검색

'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1336)
uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8471)
quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 175)
nunc tabulata dicit dispositionem ramorum, per quos vitis usque ad summum ascendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3613)
'inmitibus nidis' temporale epitheton est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 173)
et sciendum, Proteum temporalem suscipere divinitatem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4223)
'Qui ordo tibi placeat' inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:5)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
Semper memorandum est hominem eodem tempore valere “in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:4)
Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:2)
Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:2)
Fidei unitas ergo est tamquam unitas corporis viventis, prout merito docuit beatus Ioannes Henricus Newman cum, inter peculiaria signa quibus distinguitur temporalis continuatio doctrinae, enumerabat eius potestatem in se omnia quae invenit assumendi, in diversis locis in quo praesens est, in diversis culturis in quibus versatur, omnia purificans et ad meliorem expressionem redigens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:9)
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:1)
neque enim opus probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:2)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION