라틴어 문장 검색

adversus quam eadem spe duae quae Punicam unam navem circumvenerant cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientes hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:2)
contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:2)
nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 347:3)
falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 55:1)
in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 495:1)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 642)
nam si non ferat, tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 18)
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 326)
S. Negotium edepol - T. Ferreum fortasse?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 145)
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 443)
ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, quam apud lenonem hunc servitutem colere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 23)
Vel inter cuneos ferreos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 299)
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 345)
dic tum super feri capas dicit auaui consultam istuc mihi homo cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1105)

SEARCH

MENU NAVIGATION