라틴어 문장 검색

mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:1)
Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio est, Nec fo/rs nec ira cae/litum invectu/m malum, Quod no/n natura huma/na patiendo e/cferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:2)
25 & 26 luce tenui micabat ad longitudinem graduum 6 vel 7;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:41)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa aequabat Spicam Virginis, & clarius micabat quàm postea. Et D. Storer literis quae in manus nostras incidêre, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometae qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:13)
sinistrā Charybdis fuerat, vertex terribilis, quī Ulixem ipsum paene dēvōrāverat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat22)
Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses intenebris micare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:15)
Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:13)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 4:1)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, Terribili densum cum tulit angue caput, Nunc opto currum, de quo Cerealia primum Semina venerunt in rude missa solum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 66)
Mars pater, insano Veneris turbatus amore, de duce terribili factus amator erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 74:3)
aspicies oculos tremulo fulgore micantes, ut sol a liquida saepe refulget aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:2)
lumina Gorgoneo saevius igne micant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION