라틴어 문장 검색

Italia contra Langobardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 53)
Erant enim Franci separati per castellas vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 167)
Avari enim cum vidissent utrasque ripas exercitum continentes et navigia per medium fluvium venientes, a Domino eis terror pervenit:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:9)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:4)
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:1)
Venitque clamor eorum ad aures Arnulfi regis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:2)
Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:11)
Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:5)
uult clamor opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:11)
Hic sitit, ad tumulum uocat hunc et clamor et ignis, Orat aque munus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:6)
Ad haec nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus Socrates exsurgit prior, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:3)
"Nam iste curiosus dum importune irrumpit - credo studio rapiendi aliquid - clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:7)
quati fores interdum et frequenti clamore ianuae nostrae perstrepi;
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:7)
aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION