라틴어 문장 검색

Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 4:2)
Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 15:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Cognitoque eum iam pridem repertum, in villa propria custodiri, ipse tamquam capita sontium Aginatium, pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 54:2)
Et catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:3)
Per hanc occasionem impendio tempestivam, Alamannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Raetias Theodosius (ea tempestate magister equitum) pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis, iam tributarii circumcolunt Padum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 15:1)
Solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem, sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 8:4)
Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 21:1)
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 26:1)
Inde effectum est per orientales provincias, ut a dominis metu similium exurerentur libraria omnia:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:1)
tantus universos invaserat terror.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:2)
Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax indemnatus occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta conquirebat vicinarum gentium . . . ad vastandum . . .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 3:1)
Quibus imminentis periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 18:1)
Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 26:1)
Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION