라틴어 문장 검색

Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Ille fide summa testae sua vina remensus Reddidit oenophori pondera plena sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIX2)
Raucae chortis aves et ova matrum Et flavas medio vapore Chias Et fetum querulae rudem capellae Nec iam frigoribus pares olivas Et canum gelidis holus pruinis De nostro tibi missa rure credis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI1)
Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIX2)
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis Et Libycae fici pondere testa gravis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII4)
Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV5)
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo, Talia lunata splenia fronte sedent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII11)
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni Testa sit aut cellis Setia cara suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVI3)
Secta coronabunt rutatos ova lacertos, Et madidum thynni de sale sumen erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII6)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
In thermis sumit lactucas, ova, lacertum, Et cenare domi se negat Aemilius.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIX1)
fateor, lautissima, sed cras Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil, Quod sciat infelix damnatae spongia virgae Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII4)
Uncto Corduba laetior Venafro, Histra nec minus absoluta testa, Albi quae superas oves Galaesi Nullo murice nec cruore mendax, Sed tinctis gregibus colore vivo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII1)
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, Lautorum cenis saepe negare potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VII Faba1)

SEARCH

MENU NAVIGATION