라틴어 문장 검색

"Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem?"
(아풀레이우스, 변신, 5권206)
"puto puellam illum - si probe memini, Psyches nomine dicitur - efflicte cupere."
(아풀레이우스, 변신, 5권227)
"Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:20)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
Sed audacia valida resistens ille fidem hominum deumque testabatur:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:6)
Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:1)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:1)
et cetera quis mulieres et alios inducunt et suas testantur affectationes;
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:10)
"Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua vitae tuae curricula ad usque terminos ultimi spiritus vadata:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:17)
Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)
ut divina testatur pagina,
(ARCHIPOETA, I125)
quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:12)
'Memento mei, cum veneris in regnum tuum, Christe,' qui Christianae fidei rudimenta in gabulo primitus inchoavit discere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION