라틴어 문장 검색

Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:5)
Pietatis genus est in hac re esse crudelem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:19)
Cur timido animo Christianus es?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:1)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:1)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:12)
Si non dederis cibos, crudelis, dederis, malefica diceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:26)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
grande sonat metuique iubet Septembris et Austri adventum, nisi se centum lustraverit ovis et xerampelinas veteres donaverit ipsi, ut quidquid subiti et magni discriminis instat in tunicas eat et totum semel expiet annum, hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis verticibus timidum caput abluet, inde superbi totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis erepet genibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI264)
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI307)
unde homines dum se falso terrore coacti effugisse volunt longe longeque remosse, sanguine civili rem conflant divitiasque conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:7)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION