라틴어 문장 검색

modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et Concha salis puri, toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:3)
praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:15)
toga ipsa umeris non sedet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:12)
quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:8)
illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 13:2)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:4)
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut praeturam illi detraxit aut togam ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:1)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 28:4)
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, matris et ante deos libera sumpta toga, tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo et uetat insano uerba tonare Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 142)
meque uirum sumpta quis neget esse toga?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 217)
"te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 430)
"denique quis nostro curuum te funere uidit, atram quis lacrimis incaluisse togam?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 716)

SEARCH

MENU NAVIGATION