라틴어 문장 검색

nam quae cumque retro parte interiore latebunt, inde tamen, quamvis torte penitusque remota, omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:2)
Torquet, inquit, medios nox humida cursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:2)
virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:3)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:1)
— Et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 47:1)
Sed videmus, inquies, tormentis affici quibus sectantur ossa, torqueri homines et dolore dentium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:1)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
Pax missa per orbem Ferrea belligeri compescat limina Iani.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:18)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis, Et dum pila valent fortes torquere lacerti, Degenerem patiere togam, regnumque senatus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:47)
Haec manus, ut vitum post terga relinqueret orbem, Oceani tumidas remo compescuit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION