라틴어 문장 검색

duas inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 620:2)
munera omnibus in singulos binum milium aeris data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:3)
legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:2)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 133:1)
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 134:2)
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:2)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 187:1)
eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:3)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 523:4)
cedunt, petunt treceni, cum stant thylacistae in atriis textores limbularii, arcularii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 529)
pueros, virgines, binos, ternos, alius quinque;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 255)
Quia boves bini hic sunt in crumina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 545)

SEARCH

MENU NAVIGATION